De Admirandis, Pag. 91
 
Vanini, De Admirandis

/p. 91/ DIALOGUS XVI.

De fluviorum generatione.

Alex.

Tu vero quam putas fluviorum

originem? I. C. – Salomon, ab

Hebraeis habitus Sapientiae Deus,

existimavit flumina e mari trahere

initium. Alex. – Quendam Atheum

hesterno die sum allocutus (ad convertendum,

ut dici solet apud rusticanos Apuliae incolas),

qui demirabatur quomodo Salomon sapientissimus

dijudicetur, cum omnes eius Commentarij

nec ratiunculae umbram prae se ferant,

sed populares duntaxat sententiolas et cupidineos

versiculos omni dicendi lepore destitutos.

Ego vero illum validissimis convici rationibus,

a quibus nunc, ne longius digrediamur, supersedeo.

Sed, animi gratia, tum ut veritas disputando

elucescat, adversus Salomonis opinionem

sic obijci posse crederem. In altissimis

montium verticibus aquae sunt, at non a mari

ad tantam altitudinem posse attrahi suadet

ratio a libella aquilegorum petita. Ea est: non

posse aquam motu subvehi altius, quam sit

eius superficies unde derivatur, quam rationem

te non negaturum spero, qui in tuis Astronomicis

scripsisti Naturam aquae dedisse

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum